- ASTERIUS
- I.ASTERIUSEpiscopus Amasiae, homiliarum auctor, e quibus excerpsit quaedam Photius; Imaginum cultum improbâsle videtur. Vixit saeculô 5.II.ASTERIUSEpiscopus Arianus, Sophista celeberrimus, haereseos post Concilium Nicenum defensor acerrimus. Iesum Christum dixit esse Virtutem Patris, aliaque deliravit plurima. Obiit repentinâ morte. Hieron. in Catal. ait, illum composuisle Commentarium in Psalmos, Euangelia, Epistolas D. Pauli, aliaque, quae Sectatores eius sollicite evolvebant. Socrat. l. 1. c. 24. Onuphr. A. C. 339. Prateclus, in voce Asterius. Baron A. C. 325. 336. 370.III.ASTERIUSPatriarcha Alexandrinus, ab Imperatore Iustino constitutus, contra Timotheum, Haereticorum praesulem, cui hi Theodosium surrogârunt, a Theodora Imperat. adiuti, et postea Gaianum, vivente adhuc Asteriô. Baron. A. C. 521.IV.ASTERIUSa Leone Episcopo Romano Constantinopolim missus, sub initium imperii Marciani, ut Orientalem Ecclesiam cum Occidentali uniret, et Episcopos in haeresim prolapsos ad fidem reduceret. A. C. 450.V.ASTERIUSnomen patris Minois. Fuit is fil. Tectami (de quo suô locô) Cretae Rex ex Crethei filia, et ex Europa, quam Iuppiter ex Phoenicia transvexit, sulcepit Minoem Regem Rhadamanthum Legislatorem et Sarpedonem, qui Lyciam occupavit, Diodor. Sic. l. 4. Item, locus in Tenedo. Plut. Hesych. Α᾿ςτέριοι, οἱ πρῶτοι την` Τένεδον κατοικήσαντες. Vide Bochart. Geogr. p. 517.VI.ASTERIUSpraefectus Orientis, qui Gregorium, Patriarcham Antiochenum, durius tractavit; cum uxore recens ductâ, ruinâ domus oppressus, durante terrae motu, quô sexaginta hominum milia Antiochiae sublata. A. C. 687. Euagr. l. 6. c. 8. et 9.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.